Πέμπτη, 6 Φεβρουαρίου 2014

Τα 20 κείμενα των Λατινικών Β' Λυκείου

ΚΕΙΜΕΝΟ 1 ( I )
Ovidius poeta in terra Pontica exulat. Epistulas Romam scriptitat. Epistulae plenae querelarum sunt. Romam desiderat et fortunam adversam deplorat. Narrat de incolis barbaris et de terra gelida. Poetam curae et miseriae excruciant. Epistulis contra iniuriam repugnat. Musa est unica amica poetae.
ΚΕΙΜΕΝΟ 2 ( II )
Aeneas filius Anchisae est. Patria Aeneae Troia est. Graeci Troiam oppugnant et dolo expugnant. Aeneas cum Anchisa, cum nato et cum sociis ad Italiam navigat. Sed venti pontum turbant et Aenean in Αfricam portant. Ibi Dido regina novam patriam fundat. Aeneas reginae insidias Graecorum renarrat. Regina Aenean amat et Aeneas reginam. Denique Aeneas in ltaliam navigat et regina exspirat.

ΚΕΙΜΕΝΟ 3 (ΙΙΙ)
Cepheus et Cassiope Andromedam filiam habent. Cassiope, superba forma sua, cum Nymphis se comparat. Neptunus iratus ad oram Aethiopiae urget beluam marinam, quae incolis nocet. Oraculum incolis respondet: “regia hostia deo placet!” Tum Cepheus Andromedam ad scopulum adligat; belua ad Andromedam se movet. Repente Perseus calceis pennatis advolat; puellam videt et stupet forma puellae. Perseus hasta beluam delet et Andromedam liberat. Cepheus, Cassiope et incolae Aethiopiae valde gaudent.


ΚΕΙΜΕΝΟ 4 (IV)
Apud antiquos Romanos concordia maxima sed avaritia minima erat. Romani in suppliciis deorum magnifici sed domi parci erant. Iustitia inter se certabant et patriam curabant. In bello pericula audacia propulsabant et beneficiis amicitias parabant. Delecti consultabant patriae; eis corpus ex annis infirmum sed ingenium propter sapientiam validum erat.

KEIMENO 5 (V)
Silius Italicus, poeta epicus, νir clarus erat. ΧVΙΙ (septendecim) libri eius de bello Punico secundo pulchri sunt. Ultimis annis νitae suae in Campania se tenebat. Multos in illis locis agros possidebat. Silius animum tenerum habebat. Gloriae Vergili studebat ingeniumque eius foνebat. Eum ut puer magistrum honorabat. Monumentum eius, quod Neapoli iacebat pro templo habebat.

ΚΕΙΜΕΝΟ 6 ( VI )
In ea civitate, quam leges continent, boni viri libenter leges servant. Lex enim est fundamentum libertatis, fons aequitatis. Mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege non stat. Legum ministri sunt magistratus, legum interpretes iudices, legum denique omnes servi sumus: sic enim liberi esse possumus.

ΚΕΙΜΕΝΟ 7 (VII)
Caesar propter frumenti inopiam legiones in hibernis multis conlocat. Ex quibus quattuor in Nerviis hiemare iubet et tribus imperat in Belgis remanere. Legatos omnes frumentum in castra importare iubet. Milites his verbis admonet: “Hostes adventare audio; speculatores nostri eos prope esse nuntiant. Vim hostium cavere debetis; hostes enim de collibus advolare solent et caedem militum perpetrare possunt ».

ΚΕΙΜΕΝΟ 8 (VIII)
Gaius Plinius Cornelio Tacito suo salutem. Ridebis. Ego tres apros feroces cepi. «Ipse?» interrogabis. Ipse. Ad retia sedebam; erat in proximo nοn venabulum sed stilus et pugillares; cogitabam aliquid enotabamque; etsi retia vacua, plenas tamen ceras habebam. Silvae et solitudo sunt magna incitamenta cogitationis. Cum in venationibus eris, licebit tibi quoque pugillares adportare: videbis non Dianam in montibus sed Minervam errare. Vale!

ΚΕΙΜΕΝΟ 9 (IX)
Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, hoc modo imperium perdit. Filius eius Sextus Tarquinius pudicitiam Lucretiae, uxoris Collatini, laedit. Maritus et pater et Iunius Brutus eam maestam inveniunt. Illis femina cum lacrimis iniuriam aperit et cultro se ipsam interficit. Brutus ex vulnere dοlore magno cultrum extrahit et delictum punire parat. Populum concitat et Tarquinio imperium adimit. Liber iam populus Romanus duo consules, Iunium Brutum et Tarquinium Collatinum, deligere constituit.

ΚΕΙΜΕΝΟ 10 (Χ)
Aeneas bellum ingens geret in Italia. Populos ferοces contundet, mores eis imponet et moenia condet. Tu Aeneam ad caelum feres. Postea Iulus, Aeneae filius, regnum ab Lavinio transferet et Albam Longam muniet. Post trecentos annos Ilia duos filios, Romulum et Remum, pariet, quos lupa nutriet. Romulus moenia Martia condet Romanosque de suo nomine appellabit. Romanis imperium sine fine erit. Caesar Augustus, ab Iulo ortus, Belli portas claudet et Saturnium regnum restituet. Hunc tu, ut Aeneam, in caelo accipies.

ΚΕΙΜΕΝΟ 11 (XI)
Hannibal, dux Carthaginiensis, VI et XX annos natus, omnes gentes Hispaniae bello superavit et Saguntum vi expugnavit. Postea Alpes, quae Italiam ab Gallia seiungunt, cum elephantis transiit. Ubi in Italia fuit, apud Ticinum, Trebiam, Trasumenum et Cannas copias Romanorum profligavit et delevit. Populus Romanus cladem Cannensem pavidus audivit. In agro Falerno Hannibal ex insidiis Fabii Maximi se expedivit. Postquam XIV annos in Italia complevit, Carthaginienses eum in Africam revocaverunt. Ibi Hannibal bellum cum Romanis componere frustra cupivit. Denique cum P. Scipione apud Zamam dimicavit, sed Romani victoriam reportaverunt.

KEIMENO 12 (XIΙ)
L. Aemilio Paulo consuli iterum bellum cum Perse rege gerere obtigit. Ut domum ad vesperum rediit, filiola eius Tertia, quae tum erat admodum parvula, ad complexum patris cucurrit. Pater filiae osculum dedit sed animadvertit eam esse tristiculam. «Quid est» inquit «mea Tertia? Cur tristis es? Quid tibi accidit?» «Mi pater» respondit illa «Persa periit». Perierat enim catellus eo nomine, quem puella multum amabat. Tum pater Tertiae dixit «omen accipio». Sic ex fortuito dicto spem praeclari triumphi animo praesumpsit.

KEIMENO 13 (XIII)
Sulpicius Gallus legatus Luci Aemili Pauli erat, qui bellum adversus Persen regem gerebat. Serena nocte subito luna defecerat; ob repentinum monstrum terror animos militum invaserat et exercitus fiduciam amiserat.Tum Sulpicius Gallus de caeli ratione et de stellarum lunaeque statu ac motibus disputavit eoque modo exercitum alacrem in pugnam misit. Sic liberales artes Galli aditum ad illustrem illam Paulianam victoriam dederunt. Quia ille metum exercitus Romani vicerat, imperator adversarios vincere potuit!

KEIMENO 14 (XIV)
Post bellum Actiacum Cassius Parmensis, qui in exercitu Μ. Antonii fuerat, Athenas confugit. Ibi νix animum sollicitum somno dederat, cum repente apparuit ei species horrenda. Existimavit ad se venire hominem ingentis magnitudinis et facie squalida, similem effigiei mortui. Quem simul aspexit Cassius, timorem concepit nomenque eius audire cuρivit. Respondit ille se esse Orcum. Tum terror Cassium concussit et e somno eum excitavit. Cassius servos inclamavit et de homine eos interrogavit. Illi neminem viderant. Cassius iterum se somno dedit eandemque speciem somniavit. Paucis post diebus res ipsa fidem somnii confirmavit. Nam Octavianus supplicio capitis eum adfecit.

KEIMENO 15 (XV)
Germanorum vita omnis in venatiοnibus atque in studiis rei militaris consistit. Germani nοn student agriculturae; lacte, caseo et carne nutriuntur. Locis frigidissimis pelles solum habent et in fluminibus lavantur. Cum civitas bellum gerit, magistratus creantur cum vitae necisque potestate. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur : ephippiorum usus res turpis et iners habetur. Vinum a mercatoribus ad se importari nοn sinunt, quod re, ut arbitrantur, remollescunt homines atque effeminantur.

KEIMENO 16 (XVI)
Nostri, postquam pila in hostes miserunt, gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes appropinquant; hostes terga vertunt ac fugiunt; eis equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur; dux Arvernorum vivus in fuga comprehenditur ; signa mititaria LXXIIII (septuaginta quattuor) ad Caesarem referuntur; magnus numerus hostium capitur atque interficitur; reliqui ex fuga in civitates discedunt. Postero die ad Caesarem legati mittuntur. Caesar iubet arma tradi ac principes produci. Ipse pro castris consedit; eo duces producuntur. Vercingetorix deditur, arma proiciuntur.

KEIMENO 17 (XVII)
Magnus timor exercitum occupavit ex vocibus Gallorum ac mercatorum, qui Germanos ingenti magnitudine corporum et incredibili virtute esse praedicabant. Alius alia de causa discedere cupiebat. Nonnulli pudore adducti remanebant. Ηi neque vultum fingere neque lacrimas tenere poterant; abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Totis castris testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii, qui rei militaris periti habebantur, perturbabantur.

ΚΕΙΜΕΝΟ 18 (XVIII)
Hercules boves Geryonis ex Hispania in eum locum adduxisse dicitur, ubi postea Romulus urbem Romam condidit. Prope Tiberim fluvium Hercules boves refecisse fertur et ipse de via fessus ibi dormivisse. Tum Cacus pastor, fretus viribus, boves quosdam in speluncam caudis traxit aversos. Ubi Hercules, e somno excitatus, gregem aspexit et partem abesse sensit, pergit ad proximam speluncam; sed postquam boum vestigia foras versa vidit, confusus gregem ex loco infesto amovere coepit. Sed bovum mugitus ex spelunca auditus Herculem convertit. Tum, Cacus, vi prohibere eum conatus, Herculis clava interficitur.

ΚΕΙΜΕΝΟ 19 (ΧΙΧ)
Marco Tul1io Cicerone et Gaio Antonio consulibus, Lucius Sergius Catilina, nobilissimi generis νir sed ingenii pravissimi, contra rem publicam coniuravit. Εum clari quidam sed improbi viri consecuti erant. Catilina a Cicerone ex urbe expulsus est. Socii eius deprehensi sunt et in carcere strangulati sunt. Ab Antonio, altero consule, Catilina ipse cum exercitu suo, proelio victus, interfectus est. Gaius Sallustius tradit multos etiam milites Romanos in eadem cruentissima pugna οccisοs esse, multos autem graviter vulneratos esse.

KEIMENO 20 (XX)

Claudius quinquagesimo anno aetatis suae imperium cepit mirabili quodam casu. Exclusus ab insidiatoribus Caligulae, recesserat in diaetam, cui nomen est Hermaeum. Paulo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum et inter vela praetenta foribus se abdidit. Discurrens miles pedes eius animadvertit; eum latentem adgnovit; extractum imperatorem eum salutavit. Hinc ad cοmmilitones suos eum adduxit. Ab his in castra delatus est tristis et trepidus, dum obvia turba quasi moriturum eum miseratur. Postero die Claudius imperator factus est

Δεν υπάρχουν σχόλια: